monumenta.ch > Plinius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 112
{XXXIII} optimis color smaragdi, ut tamen appareat alienum esse quod placeat. inclusae decorantur auro, aurumque nullae magis decent. quae sunt earum pulchriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, viliores constantius repraesentant, neque est imitabilior alia mendacio vitri. sunt qui in Arabia inveniri eas dicant in nidis avium, quas melanocoryphos vocant.